Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

diclione decima quarta, secundo idus Septembris. Regni autem nostri anno secundo. E MSS. Heuenesi Tom. B. nro 32. alias R. nro 61. p. 55-6. Originales in Archiuo Primatiali. /i. Ch. 1271. Capitulum Agriense inter Laurentium ac LJerbordum, Filios itern Detrici Kech diuisionem per­agit. Capitulum Ecclesiae Agriensis, omnibus Chri­sti fideiibus salutem in omnium Saiuatore. Ad vni­uersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire , quod Laurentius et Herbord ab vna , parte vero altera Dethk Simon Bedbort, filioruin Mohol, filii Detrici Keech coram nobis personali­ter constituti praesentiam, a nobis postulantes ho­minem iuxta permissionem , et consensionem Do­mini nostri regis Stephani, ad diuisionem facien­dam. Nos igitur vnum ex nobis non simpliciter, sed in dignitate fulgentem, scilicet rnagistrum Ma­thiam Cantorem et Canonicum, Eeclesiae nomine, ad praemissa duximus transmittendum. Qui tan­dem ad nos rediens nobis puritatis suae conscien­tiae retulit eo modo : quod ipse vicinorum , et collimitaneorum illarum possessionum legitime in­ibi conuocatis , et rogatis ad facies praedictarum possessionum praesentibus accessisset, per veteres metas per regem Belam bonae memoriae donatas et collatas reambulasset , reambulandoque, talem inter eosdem fecisset et ordinasset diuisionem, quod possessiones Tharkweley , Yeresalma , Ba­thiamezeje, Kisajlthoth, Iiennenfalua, Hegmeg­wylfalua in Comitatu Sarus existentes, ipsi Lau­rentio et Herbordo deuenissent et cecidissent;

Next

/
Oldalképek
Tartalom