Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
liarum serie volumus peruenire: quod nos attendentes mei ita et seruitia fidelis nostri, Jan, (ilii Nieolai de Scypus, quae prius karissimo Patri nostro, Belae, inclyto Regi Hungariae, et postmodum nobis frequenter exhibuit, fideliter et deuote ; ad supplicationem eiusdein , quamdam terram Belcella nuncupatam, vltra portam Bardfa existentem , certis metis distinctam, de regia liberalitate sibi, ac per eurn suis haeredibus, haeredumque successoribus, contulimus perpetuo possidendam. In cuius terrae corporalem possessionem memoratum Ian, per fidelem nostrum Tecus , Comitem de Sarus , authoritate regia fecimus introduci; cuius quidem terrae metae , prout nobis idem Tecus Comes in suis litteris intimauit, incipit ab occidente eundo inde Kabalapotoka, et per eumdem eundo inferius cadit in fluuium Groboch ; deinde eundo similiter vadit per syluam versus villam Razlo, et inde declinat iterum ad occidentem, ibique terminatur. Yt igitur a nobis facta donatio robur perpetuae firmitatis obtineat, nec possit per quempiam in irritum reuocari, praesentes praedicto Ian concessimus litteras sigillorum nostrorum munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, Praepositi Scybinien. Aulae nostrae Yice-Cancellarii. Anno Domini MCC. sexagesimo primo. Nos itaque prccibus dicti lan, fidelis nostri, benignitate regia inclinati, idem priuilegium non cancellatum, non abrassum, nec in aliqua sui parte vitiatum , de verbo ad verbuin praesentibus inferi fecimus, et vtique patrocinio innouamus, et pariter confirmamus. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuain, praesentes con~ cessimus litteras, duppiicis sigilli nostri munimine 11 *