Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tentissime supplicauit , quasdam terras vacuas et habitatoribus destitutas , sitas in Comitatu de Zabolcs, Nuncupul et Tuth vocatas, quas quidem terras , sicut eodem Michaele intelleximus referente, Rex Andreas, auus noster, felicis recordationis, patri suo pro morte Aegidii fratris sui , qui in exercitu, quem Ilex Colomannus, piae recordationis mouerat contra Ruthenos, diem clausit extrernum ; contulerat possidendas, et nunc alienatas indebite ab eodem , ac aliam particulam separatam , de ipsa terra Nuncupul iacentem in parte meridionali , in qua ecclesia dicitur esse sita ; quam scilicet particulam terrae quidam Butus nomine , et sui cognati tempore Tartarorum, sine haerede decedentes, referuntur primitus possedisse; sibi conferre de benignitate regia dignaremur. Nos itaque inspectis fidelitatibus, et seruitiorum meritis, quibus idem Nobis a tempore suae iuuentutis, tum videlicet in diuersis expeditionibus nostris, et regni ; tum et eo tempore, cum contra Styrienses exercitum habuissemus, in suam manum dextram , per sagittam Balistarum , et in pedem sinistrum perfossum lancea, nobis cernentibus vulnera lethalia recipiendo, suasque fidelitates constare faciens euidenler, gratum semper et acceptum exhibuit strenue famulatum; vt eius exemplo reliquos ad fidelitatis opera ardentius incitemus, ipsi terras Nuncupul et Tuth vocatas, cum praedicta portione terrae, in qua Ecclesia esse dicitur, sibi et suis haeredibus, haeredumque successoribus de- dimus, donauimus et contulimus, sine praeiudicio iuris alieni perpetuo possidendas. Vt igitur praesens nostra donatio robur obtineat perpetuae firmitatis, nec processu temporum per quempiam posTom.V. Vol.I. 11