Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

aliorum iurium omnium , ipsi Ecclesiae Agriensi spectanlium, petens nos cum instantia, vt tenorem eiusdem de verbo ad verbum transcribi faceremus ad cautelam (V. ad an. MCCLXI. ) Nos itacjue j e­titionibus praedicti Domini Lamperti , Episcopi Agriensis, legitimis — — annuentes — — Da­tum per manus Benedicti , Praepositi Orodiensis , aulae nostrae Vice-Cancellarii Anno Domi­ni MCCLXXI. regni autem nostri anno secundo. " Ex MSS. Battyanianis Katona Tom. VII. p. 580. A. Ch. 1271. Idem Stephanus Ecclesiae Agriensi nouum dat diploma, quo praerogatiuas a Praedecessoribus suis eidem concessas , recenset , ratasue habet. Stephanus — Ad apicem pertinet re­giae Maiestatis, suorum praedecessorum priuilegia renouare, seu restaurare, quae per temporum cur­ricula, ab ecclesiis quoquomodo alienata exstite­runt, vt per renouationis seu restaurationis titu­lum ea inconcussa perrnaneant, quae suis tempori­bus excelsi principes statuerunt. Proinde ad vni­uersorum notitiam tenore praeseritium declaramus, quod quum nos conuocationem et congregalionem omnium Nobilium, existentium a parte Danubii versus orientem, in Hayouholm et Heues commode fecissemus, pro statu regni nostri reformando, et iustitiam vnicuique reddendo , iuris ordine tamen obseruato , cum consuetudine laudabili a sanctis progenitoribus nostris approbata : tandem die octa­ua solemnitatis eiusdetn conuocationis et con"re<ra­o o tionis, quo tempore ardentius et elFicacius vnicui­que ius suum per iustitiam reddebatur, Lamper­tus, miseratione diuina, Episcopus Agriensis sur-

Next

/
Oldalképek
Tartalom