Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Domus Kospitalis S. Ioannis, nec non et populos de vico S. Adalberti, ac alios etiapi populos coramunes cuiuscunque conditionis, qui inter ipsos liospites nostros residebant eisdem hospitibus nostris coniunximus. Ita, quod de cetero pristinae condilionis ipsorura iramemores, in ipso castro resideant, et nobis in libertate eorumdem liospitum nostrorum seruire teneantur Statuimus etiam , quod omnes mercatores vsque Austrum in Hungariam descendentes, et de Hungaria in Austriam transeuntes, raercimonia sua in castro deponant lauriensi ad concambium faciend u m. Statuimus insuper , quod nullus Baronum nostrorum descensus super ipsos facere audeat vel praesumat. Adliuc quia paupertas ipsorum hospitum lauriensram nobis constitit euidenter, de libertate Ciuium AlbensiLim hoc solum excipimus, quod nobiscLim , vel cum aliqLio alio Barone nostro exercitLiare nullatenLis teneantur. Concessiunis insLiper et. proLiide duxiinLis ordinandura, vt oranis controuersia de eorum medio excludatur portum pro se habeant, et habere possint liberum in Danubio. VtT igitur liaec ordinatio per nos rationabiliter facta robur obtineat perpetuae firmitatis, nec in posterum cursu temporum valeat per quempiam in irritum reuocari; praesentes concessimus litteras per appositionem dupplicis sigilli nostri roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti , Orodien. EccJesiae Praepositi aulae nostrae ViceCanceJJarii, dilecti et fidelis nostri anrio ab Incarnatione Domini Millesimo, Ducentesimo , septuagesimo primo, regni autem nostri amio secundo. u Ex. autographo Andreae III. transumto, in Archiuo Ciuico conseruato ; exscriptum.