Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

dentalem, ad flimium Megyespotok vocatum, in quamdam vallem, et ibi transit ipsum fluuium ad quamdam viam magnam, iuxta quam est vna ar­bor Gymelcliez vocata, sub qua vna est meta an­tiqua. Deinde reuertitur ad aquam Nvttricze, et transiens ipsam aquarn in arbore Vyrissircz est meta; quae separat villae Zuchan ab vna parte , et ab aitera loachimo. Deinde vadit in montem magnum, transiendo aquam Tripcze, et prope vi­am sunt duae metae, vna lapidea, altera vero ter­rea. Deinde tendens per montem ad arborem Ty­liae, ab hinc vadit ad arborein Bykfa, vbi sunt duae metae. Deinde per viam publicam in altum ad montem Rogus (al. Rakus) in metam priorem , et sic terminatur. Vt igitur haec donalio, seu coliatio robur perpetuae obtineat firmitatis, nec per quempiam processu temporum in irritum va­leat reuocari, seu retractari, praesentes concessi­mus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine ro­boratas. Datum per manus Magistri Benedicti , Orodiensis Ecclesiae Praepositi , dilecti et fidelis nostri, Aulae nostrae Vice-Cancellarii. Anno Do­mini MCCLXXI. regni autem nostri anno II. " E Collect. Dipl. Kaprinai. Tom. II. sub B. p. 89—90. Haec terra Deueche, postquam impopulata est, nomi­nabatur Noua villa, Hungarice Vjfalu, et demum a vi­cina eidem vallis illius capitali possessione Divek vo­cata Divek - Vjfalu , hodiedum vsitatam denominationem accepit" notauit Adam. Rajcsanyi propria manu sua, qui litteras ex autographo eruit. A. Cli. 1271. Idern Stephanus hospites regios laurinenses in castruni laurinense transfert, singularibusque do­nat libertatibus. Stephanus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae,

Next

/
Oldalképek
Tartalom