Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

remur; Cuius quidem Tenor talis est; Stephan us Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, lla­mae, Seruiae, Gallieiae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex , omnibus , tam Praesentibus , quam Futuris praesentem Paginam inspeeturis, sa­lutem in ornnium Salvatore; Altitudo Divini Con­sily, quae in sua dispositione non fallitur, ad hoc Nos Gubernatorem super Gentes, et Regna con­stituit, ac esse Principem plurimorum, ut oppres­sionibus remediareinur singulorum, et maxime oculo pietatis prospicere debeamus Personas Divi­no cultui insistentes, ac illis in temporalibus tam pie providere, ut pro nobis , et Regni Tutamine Preces valeant fundere facilius Salvatori, cum non solum Arma, sed Preces iuste viuentium tueantur llegnum, et Regium Dyadema; proinde ad uni­versorum tam praesentium, Quam futurorum no­titiam harum serie volumus pervenire; quod Prio­rissa, et sorores deTirna, sub Regula Beati Fran­cisci, pretiosi Christi Confessoris, licet in sexu fragili Diuinis Laudibus inhaerentes, ad nostram accedendo praesentiam, Nobis significare curave­runt, Quod populi earum in Comitatu Posoniensi demorantes , per exactiones, £t collectas superflu­as essent adeo aggravati, quod ulterius, in Domi­cilys suis manere non possent, nec ipsis Domina­bus censum solvere consvetum, nisi eis aliqualiter de benignitate Regia dignaremur providere. Nos itaque qui ex Officio SLiscepti Regiminis oppressos quoslibet relevare, et relevatos debemus miseri­corditer conservare, volentes in hoc decorum, no­stris evenire temporibus, ut in Ecclesia Domina­rum earumdem propter defectum temporalium Di­uinae Laudis organa conquiescant; Ad supplicatio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom