Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

cum Baronibus nostris et nostra militia veniemus, ipsi liospites nostri Nobis introitum dare tenebun­tur opulentum, et simiiiter in egressu decessum delicatuin, nostrae Celsitudini competentem. Et quia crebrius in conflictibus nostris sanguinem su­um vberius effuderunt Nostrae Maiestatis regiae in conspectu, lianc eisdem gratiam et iibertatem duximus concedenaam, quod liberam habeant li ­centiae facultatem , inter se Comitem vel Iudicem, quemcunque voluerint eligendi, qui vna cum Co­mite (de Scepus) pro tempore constituto, omnes causas, inter ipsos emergentes, iudicabit in Leucha, ciuitate Prouinciae capitali, iuxta ius et consuetu­dines Prouinciae approbatas; de poenis vero , seu mulctis, seu birsagiis, de causis maioribus pro­uenientibus, Comes pro tempore constitutus, duos recipiet denarios , Comiti prouinciae tertio dena­rio remanente; hoc expresso, quod de simplici vulnere, quod non transit in mutilationem, cedit media marca; de mutilatione quinque marcae; de fissura similiter quinque marcae, de caede vero ce­dent decem marcae; casus vero minores, pro pe­cunia vel haeredibus, Comes prouinciae per se iu­dicabit. Concessimus etiam iisdem liberam licentiae facultatem sacerdotes , quoscunque decreuerint, in suas Ecclesias eligendi; qui de vbertate Nostrae gratiae, liberis decimis, iugibus temporibus poti­entur ad Omnipotentis gloriam, et honorem. Vo­lumusetiam, quod nullus Comitum pro tempore constitutorum, ipsos contra libertates, eisdem con­cessas, molestare audeat, vel praesumat. Insuper de praerogatiua speciali, hanc ipsis dedimus liber­tatem, quod per nullius conditionis, status, aut ordinis hominem possint ad Nostri praesentiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom