Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

orum progenitorum nostrorum Regum Hungariae illustrium pro tempore qui fuerint. Cuius quidem terrae metae , prout in litteris Capituli Posonien­sis contineri vidimus , lioc ordine distinguuntur : Prima meta incipitur a parte occidentali ab aqua , Moraua vocata , de Moraua surgit quaedam vena , quae dicitur Kegwich , donec venitur ad venam Garse, et inde veniet ad venam Bouda, de angu­lo Boyda veniet directe ad monticuluin, vbi est erecta noua meta ; deinde veniet ad angulum Syl­uae Loyp , ab hinc iuxta ipsam syluam veniet ad siccam arborem , deinde vadit ad duas metas anti­quas, quae separant a terra Mark Comitis iuxta venam Axey; deinde vadit directe ad vnum pra­tum , quod vocatur Kilpernes ; ab hinc veniet ad magnam viam, quae ducit ad StomfTa, et ad Loj r­sa ; deinde vadit iterum ad Axie; ab hinc reflecti­tur ad fluuium Moraua iterato et ibi terminatur. Vt igitur huius nostrae collationis series robur ob­tineat perpetuae firmitatis , nec per quempiam processu temporis retractari valeat , vel iti irritum reuocari; praesentes eisdem Dominico et Carolo , ac suis haeredibus, haeredumque successoribus con­cessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti , Praepositi Ecclesiae Orodiensis, aulae nostrae Vi­ce-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Do­minicae Incarnationis MCCLXX. primo ; XII. Kal. Septembris. Indictione nona , regni autem nostri anno secundo. " Transumptae a Rege Carolo A. 1326. E Coll. Dipl. Georgii Gyurikovics.

Next

/
Oldalképek
Tartalom