Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

to vero Papa, confirmalionem eandem, sub simili vicissitudine alterutri nostri dandam , faciemus, largiente Domino, impetrari. Damna autem hinc inde illata, compensatione mutua sunt sublata, iu\­ta ordinationem saepius memoratam. Vt igitur praemissa vniuersa et singula per nos inuiolabiliter obseruentur; nec successiuorum temporum muta­tione infringi valeant , vel aliqualiter vacillare, iurauimus et iuramus, tactis corporaliter sacrosan­ctis Euangeliis, multorum sanctorum reliquiis, et viuificae crucis ligno; adiicientes, vt transgressor praemissorum , praeter infamiae notam , quam transgressione iuramenti incurret, diuinae acrimo­niam sentiat vltionis, et cum Chore, Dathan et Abiron recipiat portionem, Dei Omnipotentis, et gloriosissimae Virginis, et Sanctorum omnium suf­fragiis destitutus. In cuius rei testimonium ad per­petuam memoriam , et munimen praesentes con­cessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum et actum Pragae. Anno Domini MCCLXXI. coronationis nostrae anno X. 11. idus lulii. ,, In eandem fere sententiain habent tabulae Stephani R. H. mutatis mutandis; regna, prouincias, ac auiicos pace hac sequenti ordine comprehendit : A. Cli. 1271. Frcigmentum Tabularum Stephani V. II. II super eadem pacijicatione confectarum. „lncludentes eidem paci et eadem vallantes regna nostra, videlicet Vngariam, Dalmatiain, Croatiam, Ramam, Seruiam, Galliciam, Lodome­riam , Comaniam , Bulgariam , totumque duca­tum Sclauoniae, cum omnibus attinentiis eorum­dem secundum signa, distinctiones el metas anti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom