Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

quae in praesentiarum promisimus et promittimus, spopomlimus et spondemus; sieut in ipsorum lit­teris plenius continetur. Promiserunt etiam per idem iuramentum et promittunt, quod, si nos, quodabsit, j»acem infringere contingeret, vel ea, quae in praesens placitum sunt deducta, violare ; iidem, Saizeburgensis electus ecclesiae, vel epi­scopi nominali, regnique nostri Barones nos dese­rent, et regi Vngariae adhaerebunt, e\ debito praestiti iuramenti. Verum, si regem V ngariae pacem, vel ea , quae in placitum deuenerunt, in­fringere contigerit, vel turbare ; archiepiscopi et episopiscopi regni sui et Barones ac comites iidem, iuxta formam praesentis compositionis et ordina­tionis, eumdeserent, et nobis adhaerebunt simiii­ter ex debito praestiti iuramenti , sicut in ipsorum patentibus litteris continetur. Item electus Salze­burgensis et venerabiles patres, Patauiensis , Fri­singensis, Ratisponensis, Pragensis, Olumucensis, Seccouiensis, Episcopi, de nostra et Baronum no­strorum voluntate, ex nunc sententiam evcommu­nicationis promulgarunt; quam, si nos, quod ab­sit , pacem transgredi contigerit, ipso facto incur­remus; et nihilominus iidem electus et episcopi totum regnum terrasque nostras ecciesiastico sub­iicient in suis diaecesibus interdicto, non obstan­tibus litteris seu indulgentiis impetratis, vel in po~ sterum impetrandis. Archiepiscopus etiam Strigo­niensis, qui ordinarius regis Hungariae existit, et Arehiepiscopus Colocensis , i p s i u s C a n c e 11 a­rius, ac suffraganei eorumdem, praelati regni Vngariae, consimilem excommunicationis senlen­tiam in scriptis sollemniter tulerunt, quam ipse rex Vngariae ipso facto incurret; si transgressor

Next

/
Oldalképek
Tartalom