Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

mus iuxta ordinationem praedictam non rcceptare infideles, ex parte ipsius regis Hungariae ad nos transfugientes, nec eis subsidium vel benignilatem aliqualem impartiemur; sed ipsos potius tauquani male meritos excludemus , nec per amicos nostros vel subditos receptari vel foueri aliquatenus patie­mur. Promittimus et assumimus, vt si aliqua tem­porum processibus successiuis contingeret suboriri hinc inde, quae turbare possent pacis et concor­diae vnionem ; pace eadem nunc facta iu suo ro­bore permanente, super grauioribus, quae ex par­te omniuin nostrorum contra homines regis Hun­gariae attentata fuerint siue facta, Episcopus Olo­mucensis tam ex ordiuaria iurisdictione, quam e\ ipsius iurisdictionis in eos, qui eidem Episcopo subiecti non sunt, prorogatione nunc facla co­gnoscet: et, quae iudiciaria maturitate seruata, inuenerit perperam attentata seu facta in praeiudi­cium regis Hungariae et hominum suorum, pro­lata diflinitiua sententia, reformabit; postquam de causae merilis cognouerit, vt est iuris, et quod defliniuerit per censuram ecclesiasticam faciet ob­seruari; quum ipsius regis V ngariae, et nostri Ba­rones ordinauerint iuxta traditam sibi formarn, et ipse rex Vngariae, ac nos assumserimus, appro­bauerimus, et emologauerimus praemissa omnia et singula spontanea voluntate. Si vero aliqua gra­uiora per homines regis Vngariae vel barones eius­dem attentata fuerint siue facta, per quae nobis et hominibus rcgni terrarumque nostrarum posset praeiudicium generari; super iis ven. Pater domi­nus Philippus, Strigoniensis Archiepiscopus, e\ ordinaria iurisdictione, quam omnes Barones e( homines regni Vngariae in se prorogauerunt, co-

Next

/
Oldalképek
Tartalom