Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

dassent: quod dictus Endre eamdern terram diuisit in duas partes aequaliter , et praefati Kemen , Moytech et Bede, ipsius terrae dimidiam partem a plaga occidenlali sitam elegissent, sibi suisque haeredibus perpetuo possidendam ; alia vero dimi­dietas a plaga orientali sita cessit Endre supradi­cto, similiter sibi, suisque haeredibus iure perpe­tuo possidenda; Cuius quidem terrae metas, Iirni­tationes, siue distinctiones factas per medium par­tes taliter expresserunt: Primo incipiendo a piaga septemtrionali sunt duae metae terreae circa tres antiquas et abscissas ilices; abinde procedit directe ad ynam viam, versus plagam meridionalem , ad vnam arborem , quae vulgo vocatur Nyarfa; et ibi est vna meta; inde vadit directe ad vnam viam, circa quam est vna magna Ilex, vbi est vna me­ta ; inde procedit ad vnura Berch , et in capite Berch est vna magna ilex , in qua est signum; vbi est vna meta ; deinde vadit ad vnum ma­gnum ilicem, sub qua non est terra arabilis, et ibi est vna meta ; hinc vadit ad 5. arbores ili­cis, ex quibus vna est signata, et ibi est meta ; deinde vadit ad magnam foueam , siue speluncam vulpium ; ab hinc tendit ad vnam vallem, in qua sunt duae arbores iliceae ; ex quibus vna est si­gnata, et ibi est vna meta; hinc vadit ascenden­do vnum Berch , in quo est vna meta; abinde procedit directe ad quasdam arbores, in quibus crescunt merasa , et ibi est vna meta; posthaec tendit ad vnum Potok, vbi est vna meta sub ipso Berch, et ibi terminatur. In cuius rei te­stimonium praesentes contulimus , sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini MCCLXXVII. Praesentibus tamen Magistro Andrea , Cantore ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom