Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

gasse, donasse, et contulisse monasterio beate vir­ginis supradicto. — Nos igitur peticionem ipso­rum Comitis Moys et fratrum suorum consideran­tes esse legitimam atque iustam , eam induximus admittendam, et tam preuicta priuilegia sua, quam etiam adiectam donationem predicti Moys Comitis, ipsi Monasterio factam, de verbo ad verbuin pre­senlibus inseri iussimus et annecti. Vt autem hec nostra confirmacio in perpetuum perseueret, et ro­bur obtineat indefesse firmitatis, presentes conces­simus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine ro­boratas. Datum per manus Magistri Benedicti, Oro­diensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Can­cellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCC. septuagesimo tercio, regni autem nostri an­no secundo. Melropolitica Sede Strigoniensi va­cante. Venerabilibus Patribus, Stephano Colocen­si, et Ioanne Spalatensi, Archiepiscopis ; Lamber­to Agriensi , Briccio Chanadiensi, Iob Quinque­ecclesiensi, Paulo Wesprimiensi, aulae nostreCan­cellario; Philippo Vaciensi, aule consortis nostre karissime Cancellario , Lodomerio Waradiensi , Thymotheo Zagrabiensi , Dj^onysio lauriensi, et Petro Transiluano Episcopis, Ecclesias Dei felici­ter gubernantibus. Rolando Palatino, Henrico Ba­no totius Sclauonie, Nicolao Woyvada Transilua­no , Comite de Zonuk , Ioachino , Magistro Ta­uarnicorum nostrorum, Egidio Bano de Macho et de Bazna (al. Bozna) Paulo Bano de Sceurino, Re­noldo, magistro Dapiferorum nostrorum, Comite Scolgageuriensi , Vgrino Magistro Agazonum no­strorum, Comite Sirmiensi ; Laurentio Magistro Pincernarum nostrorum , Comite de Kewe et de Karasou, Moys Comite Simigiensi, Iohanne Comi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom