Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
sitas in Kerushyg. Item quatuor boues, viginti oues, deeern j3orcos, et vnam equam dicto monaslerio reliquit, irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam, ad eorum petitionem, presentes dedimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farkasii , Albensis electi, aule nostre Vice-Cancellary, dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo , ducentesimo, sexagesimo tertio, regni autem nostri anno vigesimo octauo. Exliibuerunt etiam nobis suum proprium priuilegium, suis sigillis consignatum, nos similiter cum instantia requirentes, vt et illud confirmare et patrocinio nostri priuilegii inserere dignaremur j quod talem tenorem presentabat: Nos Moys Palatinus, Comes Supruniensis, et Iudex Cumanorum; Comes Stephanus, filius Comitis Nicolai, Magister Salomon, cancellarius Dapiferorum Domini regis, filius Magistri Nicolai, et Magister Alexander, filius Comitis Alexandri, significamus vniuersis, quod cum considerantes esse omnia transitoria, et ad spiritualia quedam ordinare optassemus, ob remedium animarum nostrarum, quasdam possessiones nostras, quae inferius inseruntur, monasterio Beatae Virginis de Abraam contulimus, dedimus, donauimus, et concessimus perpetuo et irreuocabiliter possidendas; scilicet: omnem terram nostram et iura, que in Abraham habuiinus exceptis sessionibus nostris. Praeterea villain Olfalu, et quamdam villam Warelwy vocatam ; villam Chyka, villam lluisd , vbi est Ecclesia fundata, cum duobus molendinis ibidem constitutis et duabus vineis. Ilem villam Laaz, villam Popd, villam Nempty , villam Thenguld cum vineis, villam Pok (al. Boolh). Ilem iura no-