Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
nostro dignaremur priuilegio confirmare, cuius tenor talis est: Bela (v. ad an. 1263) Nos itaque iustis eiusdem Mag. Moysi petitionibus inclinati, et quia etiam idem Alexander id ipsum, quod circa ordinationem praemissam coram eodem rege, auo nostro promiserat, concessit coram nobis, ipsum priuilegium ratificando, de verbo ad verbum insertum praesentibus confirmamus, dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus M. Benedicti, Orodien. Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae V. C. dilecti et fidelis nostri, A. Domini 1275. quarto idus Maii, regni autem nostri anno primo. Ven. viro Magistro Nicolao, S. Strigoni. Ecclesiae electo, aulae nostrae Cancellario. Vener. Patribus Stephano Colocen. et Ioanne Spalat. A. Episcopis; Lamperto Agrien. Iob Qninque-Eccles. Briccio Chanad. Philippo Vacien. aulae Dominae reginae, charissimae matris nostrae Cancellario ; et Comite Neogradien. Paulo Vesprimien. Timotheo Zagrab. Lodomerio Varadien. Dionysio laurien. et Petro Transiluano Episcopis Ecclesias Dci feliciter gubernantibus, Laurentio Palatino , Comite Sopronien. et de Barana, ac Iudice Cumanorum; Ladislao ludice Curiae regiae; Henrico Bano totius Sclauoniae, Aegidio Bano de Macho et de Bozna , Ioanne Wajvoda Transiluano, et Comite deZonuk, Paulo, Bano de Zeurino; Stephano M. Thauarnicorum, Reynoldo M. dapiferorum, et C. Zulgageurien. Vgrino M. Agazonum et C. Syrmiensi ; Laurentio M. pincernarum nostrorum, et C. de Kewe et de Karasu; Emerico Comite Symigien, Gregorio Comite Castri ferrei: Dedalo, Comile Zaladien. Michaele, Comite Ny-