Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
leant iuribus earumdem, contradiclione qualibet resecata. Ceterum statuimus, et sancimus statuentes , quod omnia instrumenta, priuilegia seu quaslibet immunitates , quae super donatione , traditione, collatione, et translatione dictarum posses-. sionum et pertinentiarum earumdern, quae ipsi Comiti Michaeli vel cuilibet, aut quibuslibet aliis de incolis regni nostri vsque a data praesentium impetrata aliqualiter emanassent, cassa , irrita, et inania penitus habeantur ; et si alicubi in lucem per quempiam producta fuerint, viribus careant et destituantur ; soli praesentium tenori litterarum lucidum vigorem, perpetuum robur, et sempiteruara firmitatem reseruantes. In cuius rei certitudinem praesentes concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicli, Praepositi Orodiensis Ecclesiae, aulae nostrae Yice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXIII. regni autem nostri anno primo. Magistro Nicolao , Sanctae Strigoniensis Ecclesiae electo et perpetuo Comite loci eiusdcm , aulae nostrae Cancellario, et venerabilibus Patribus , Stepliano Colocensi , et Iolianne Spalatensi Arcliiepiscopis; Lamperto Agriensi, Iob Quinqueecclesiensi, Comile Musinensi, Philippo Wacliiensi, aule Domine reginae, Matris nostre charissime, Cancellario et Comite Neugradiensi, Paullo Weszprimiensi, Brictio Chanadiensi, Timotheo Zagrabiensi , Lodomerio Waradiensi, Dionysio Iauriensi, et aliis Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Rolando Palatino, Bano de Machow, et Iudice Cumanorum ; Mathaeo Bano totius Sclauonie; Nicolao Vajwoda Transiluano , et Comite de Zonuk; Ioachimo MaTom. V. Vol. II. 6