Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
intercederet, quod ante ausus 11011 erat, socero mortuo, carceri includit; curam reipublicae in postremis habet. Oua eius desidia vsi Yicini, ditiones Hungaricas carpere ; Dynastae e munimentis suis spolia domi forisque agere ; propterea pax et iustitia regno exulare, plebs inermis pessime habere. Malis tam grauibus remedium domi haud inuentum; ab iis, qui regem a consortio Cumanarum abstractum cupiebant, apud Honorium PP. IV. repetitim imploratum. Grauissimae huius ad Regem, et A. Episcopum Strigoniensem litterae, Reginae quidem saluti, non item regno et regi fuere. Altius enim hic foedissimo libidinum coeno, quam vt leni manu extrahi posset, immersus fuerat. Postquam Barbarorum mores ritusque, contemtis domesticis , imitatur impudens ; iis sociis sacra christiana proculcat; eosdem primis magistratibus, omnium renisu, admouet: Nicolaus IV. Honorio subrogatus, ne religio et respublica detrimentum patiatur , contra Cumanos, Sarace-