Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

liae animum attrahas , et apud nos proinde aug­mentum tibi fauoris aquiras. " Apud Raynald. ad An. MCCLXXII. nro XLIX. Ka­tona Tom. VII. p. 628. A. Ch. 1275. Idem Gregorius mandat, vt Antistites de iis, quae in Ecclesia Hungarica correctionem exposcunt , diligentius cognoscant , ac semestri ante tempus gene­ralis concilii celebrandi, de iis ad sedem Romanam referant. Gregorius Episcopus, Seruus Seruorum Dei. Venerabilibus fratribus — — Quinqueecclesiens. et Zagrabiensi Episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Datum super generalis conuocatio­ne conciiii ad vniuersos orbis Principes, et Prela­tos nostros , sub certa forma iitteras destinantes, quia inter alla, de quibus in ipso Concilio est agendum, specialiter circa reformationem morum , qui peccatis exigentibus in Clero et populo viden­tur grauiter deformari, nostra versatur intentio, inter cetera Prelatis ipsis mandauimus per easdem, vt vsque ad tempus pro concilio ipso congregan­do prelixum, per se aut alios viros prudentes, et Deum timentes, omnia, que correctionis et refor­inationis limam exposcunt, subtililer inquirerent, et in scriptis redacta fideliter deferrent in ipsius Concilii notionem. Et nihilominus in eisdem pre­diximus litleris, nos sollers studium et eflicacem daturos operam, aliis modis et viis, vt eadem in examen ipsius Concilii deuenirent, per ipsum cor­rectionem et directionem accomodam receptura. Volentes itaqua premissa, prout magni nobis desi­derii dictat anxietas, cum omni diligentia eHectu

Next

/
Oldalképek
Tartalom