Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
buntur Comiti Botyz et fratribus suis sepedictis et nihil et vltra. In pascuis vero, et venacionibus, et piscatura liberam habeant facultatem. Item omnia iudicia, minuta et maiora prouenientia in hereditate siue villis predictis, Gothcalcus et Frolingus, et ab iisdem descendentes, ibidem iudicabunt, et omnes emendas, inde deriuantes, percipient libere et quiete; exceptis causis maioribus, videlicet homicidia, latrocinia, et liis similes ipsi iudicabunt, Comite Botyz et fratribus suis praesentibus, siue liomine ipsorum ad hoc destinato. Et quidcunque de illis causis euenerit in emendis, Gothcalcus et Frolingus, et eorum successores terciam partem libere percipiant et quiete; due vero relique partes Comiti Botyz et fratribus suis perpetue remanebunt, prout iudicat Comes Saxonum, presente homine regis, in territorio Scepusiensi. Item, si quocunque tempore orta fuerit lis inter praedictos Comitem Botyz et eorum successores , contra Gothcalcum et Frolingum , et eorum successores , tenentur adducere virum prouidum et honestum , qui sciat et possit secundum consuetudinem et modum Scepusiensium sententias ordinare quaspiam, quo ipsi teneantur parere iuri, ac ibidem caussas iusto ordine iuris et sentenciis Saxonum terminare. Si vero fuerit caussa sanguinis, furti et huiusmodi , extunc Comes Botyz et fratres sui vnum et Gothpalcus ac Frolingus secundum , qui simiiiter sciant et possint causam iusto ordine iuris et sentenciis saxonum terminare, adducent; quibus sepius dicti Frolingus et Gothcalcus et eorum successores iuri pareie ipsis et cuilibet alio ibidem tenebuntur. Assumpserunt itaque Comes Botyz, et fratres sui ,