Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tantummodo, sed, quod grauius erat, personae nostrae veraciter formidantes, eosdem sumus taliter allocuti: Nihil valet, quod feciinus ; et propter hoc romanae curiae nec volumus nec possumus dero^are; et super hoc publicum instrumentum fieri praecipimus, et habemus. Sed valeat, quantum valere potest. " Quod negotium, taliter celebratum, D. Philippi, Firmani Episcopi, in partibus Yngariae tunc temporis apostolicae sedis legati, aures et auditum taliter propulsauit, quod in nostri praesentia , et duorum Episcoporum, Suffraganeorum nostrorum, DD. Tiniensis et Nonensis, id, quod per nos tali compulsione factum fuerat, cassum totaliter et irritum iudicauit ; et tanquam indebite actum, decreuit carere iuribus et robore firmitatis; eidem Paullo, sub poena excommunicationis praecipiens atque mandans, vt vltra non electus , sed JPaulIus , suo puro nomine vocaretur. u Apud Farlat. Tom. IV. pag. 355. Katona Tom. Vf. pag. 780. A. Ch. 1279. Idem loannes de reccpta pecunia, quam S. A. Legatus imperauerat, testatur. Iohannes, Dei gratia, Archiepiscopus Spalatensis, ad vniuersorum notitiam volumus peruenire: quod pecuniam taxatam per Yenerabilem Patrem, D. Philippum, Firmiensem Episcopum, et sanctae Sedis apostolicae Legatum, a Capitulo et a monasteriis de Spalato, de mandato episcopi, domini Legati recepimus, et iJIam in nos plenarie habemus; scilicet a capitulo triginta libras dictorum