Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

fouerint flagitiis, sed zelo fidei et feruore cliristia­nae religionis incensi, potius in tuos actus repro­bandos insurgerent pro conseruanda gloria Re­demtoris. Exsurge igitur per te ipsum, et im­butus spiritu salutari , mente consurge; animum tuum regali constantia et ad creatorem tuum serena magnanimitate reforma; et illi pure ac simpliciter irrefragabili soliditate studiosius te conforina ; et eius nutibus dirige actus tuos, a quo dependent omnium mors et \ita. Exsurge, nec tedeas illius te beneplacitis liumili spiritu deuouere, cuius cst pro­prium miscreri semperet paroere. Consurge fortis,et prudenter audi verba, quibus te Ciirisli vicarius alloquitur. Illa sume, sumtaque diligenter attende : nam, te dante caussam, deducunt ad verbera, vt teipsum correctione paterna reformes, nec auertas mansLietudinem matris Ecclesiae, filium trahentis ad vbera, vt ipsL<m materna dul£edine liniat et re­ficiat gratia salutari. Et exurgens humiliter, de tua vel cuiusuis alterius contra Deum potentia non confidas ; sicque faciens, sicut catholicus Christia­nus, regalibus circumfultus virtutibus, de quadam Deo placita necessitate virtutem; et in dicto lega­to personam nostram deuote contemplans, sicut nobis, in praedictis et aliis, legato parere, prae­textu cuiusquam appellationis indebitae, vel in­cauti consilii, non dimittas eidem, sed ei potius sic prompte ac humiliter aquiescas, promtitudine regali corrigas per te in hac parte commissa, et poenitudine plena et intentione perfecta places Al­tissimum, quod nos et dicti fratres per ipsius Le­gati, tuas, praelatorum et Baronum regni praefati Jitteras et alias etiam, optata et Dco accepta gau-

Next

/
Oldalképek
Tartalom