Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
licae fidei professores, Deum et matrem ecclesiam reuerentes, cultores iustitiae, religionis christianae seruatores praecipuos, et piorum operum sectatores sedulos , tali et tanto, quod ex praemissis colligitur , nefando contagio macule^ur. Atlende , quod in praesenti negocio agitur causa Cliristi, a quo non est appellationibus diuertendum ; nam ipse scrutator cordium iudicat illos Deus. Quibus allegationibus te munies, dum, vt dicitur, iuramentorum et tot promissorum violator, mnxime contra fidem, libertatem ecclesiastieam, in notoriis insuper , in eo etiam , quod est tempore periturum, contra renunciationem tuam et salutem propriam , sub pallio talis appellationis, inobediens coram Christi vicario praesentaris. Respuunt interdum in talibus appellationes, nedum diuina, sed et humana iudicia. Quibus te poteris apud iustum iudicem excusare suffragiis , dum salutem tuam et regalis nominis famana postposuisse sic diceris ; et pateris, quod sub tuo praetextu, in regno sic catholico , vnde conscripta Sanctorum merita colit ecclesia , fluctuet fides Christi ? Quibus defensionibus poteris coram illo subsistere, qui patiens et liumilis miseretur et commodat; et tandem prouocatus ad iram , mucrone durae sententiae ferit, et deprimit obsistentes? Absit, quod tu talibus contrecteris insultibus! Absit, quod tantum principem et sic electum regnum, sicque copiosam fideliuin multitudinem periclitari nostro tempore videamus! O quanta producimus et quam amara suspiria, dum le, ac dictum regnum , sic nobis cara , tantis videmus subiacere periculis! O quam profunde distrahimur, dum astutias infidelium subtilius iudica-