Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

quae Deo placitura , dictoque regno ad salutem profutura, et ad Christianae fidei, ac tui status fulcimenta pertinere cognosceret, auctoritate nostra munitus impleret. Vtinam in Iiac parte nostris de­sideriis satisfiat. Profecto te affectibus paternis al­loquimur, et tibi nostrae mentis aperimus intrinse­ca, Yt de patris pectore colligas, quod tuae pro­speritatis commoda quaerimus, et in tuis succes­sibus prosperis delectamur; deuota quoque horum attentione percipias, quod tuae salutis zelatores existimus, nec omittimus actus tuos dirigere pre­cibus, interdum linire commonitis, et ad te, quum expedit, correctionis paternae virgam extendere , ac illa feriente, a te indecentia quaequae prorsus excutere, vt illis expiatis, munde reniteas Deo Patri, et nobis filius praesenteris electus, vt exsultent corda fidelium in lumine vultus tui, tuque prospere procedens et regnans, tandem participationem ae­ternae gloriae merearis; et si qua forsan ex nostris eloquiis amara colligeres, tenere te volumus, quod ex amoris dulcedine talis amaritudo procedit, et finaliter a te grate percepta dulcescet. Licet ita­que in primo ipsius legati progressu displicuit no­bis, et merito, quod, sicut audiuimus, tu eius re­formidans aduentum et ingressum forsitan dubitans illum dicebaris, quod inuite referimus, impedire; quum non deceret de patre filium dubitare, nec opinari, seu debere praesumere , quod romana mater Ecclesia (quae magnifica singulis, non solum filios, benedictionis gratae, complectitur, et dul­cedinis lactat vberibus, verum etiam aberranti­bus, vt neminem suae relinquat benignitatis exper­tem, potius mansuetudinis sinum pandit ad grati­am,quamin illos iudiciumexerceat vltionis)in tesae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom