Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1279. Litterae eiusdem Philippi Firmani dignitates , a Muthmera Praeposito Scepusien. in Ecclesia S. Mar­tini institutas , con/irmantis. Pllil ippus, Firmanus Episcopus , Sedis Aposto­licae Legatus, cerlas dignitates a Mutlimero Prae­posito in Ecclesia S. Martini de Scepus ordinatas sua auctoritate confirmat. A. MCCLXXIX. Exstant originales in Archiuo Capitulari Scepus. Scri­nio JI. 1'asc. 1. nro 13. ui. Ch. 1279. Idem Nicolaus PP. Ladislaum Ii. II. de pro­jnissis, fide iurata sancitis non impletis, paterne re ­darguit, ad illaque implenda cohortatur. Regi Yngariae illustri spiritum consilii sanio­ris. Militantis Ecclesiae Pater aeternus proprium filium Iesum Christum, praeter quod nemo aliud ponere potest, posuit fundamentum. Ad cuius ec­clesiae regimen voluit Christi clementia, Romanum Pontificem vice sui deputari ministrum , vt eius fidem, instructionem ac doctrinam, eloquio veri­tatis euangelicae traditas, cuncti renati fonte Bap­tismatis teneant et obseruent. Qui enim sub hac fide laudabiliter cursus vitae peregerint, Saluatoris gratiam merebuntur; et qui ab ipsa declinauerint, sunt damnationis aeternae sententia feriendi. lloc itaque ministerium apostolicae seruitutis exposcit, hoc sollicitudo nostra requirit, et ad hoc continuis vigiliis anxiamur potissime, vt fides ipsa vbique seruetur ac vigeat, submotis quibuslibet nubibus, clare reluceat, et effundat in singulos illam profi­tentes, libere suos radios claritatis; nec minus pro ccclesiastica libertate seruanda curis quotidianis in­sistimus, et quietem quaerimus fidelium populo­rum; in iis pastoralis oflicii dcbitum exsoluentes.

Next

/
Oldalképek
Tartalom