Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
uotionis ardore, quam ad Zagrabiensem Eeelesiam gerit, vobis et per vos ipsi Zagrabiensi Ecclesiae Comitatum de Gerzencze, cum collecta marturinarum et septem deriariorum, tenendum, habendum et possidendum libere contulit, prout in eiusdem regis litteris, ipsiusque sigillo dupplici sigillatis, quas de verbo ad verbum fecimus praesentibus adliotari, plenius continetur (V. ad an. 1277-) Quare liumiliter petiistis a nobis, vt collationem dignaremur per nostras litteras confirmare. Nos itaque, Vestris supplicationibus annuentes , collationem praedictam, sicut prouide iuste, ac rationabiliter facta est, ratam et gratam habentcs, ipsam auctoritate, qua fungimur, confirmamus , et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo — — Si quis autem — •— Datum in Castro Budensi. III. idus Iulii. Indictione VII. Anno Domini MCCLXXIX. Pontificatus D. Nicolai 111. an.II. Apud Farlatum Tom. V. p. 580. Katona Tom. VI. p. 809. sq. A. Ch. 127 9. ldem Philipjnts cum Praelatis Hungariae Concilium Budae celebrat. Sanctae constitutiones, editae per Venerabilem patrem, D. Philippum, Dei gratia, Firmanum Episcopum, in Vngaria, Polonia, Dalmatia, Croatia, Bama, Seruia, I.odomeria , Gallicia , et Cumania A. S. Legatum, de consilio et consensu Archiepiscoporum , Episcoporum , electorum , atque Abbatum, Praepositorum, archidiaconorum, priorum , ministrorum , custodum, quardianorum, plebanorum, canonicorum, rectorum, et aliarum personarum, et Clericorum , nec non capitulorum,