Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Zaruad, iuxta veteres metas nouas erigeret, et statueret praefatis Hegun et Gogano, prout eo­rum esse demonstrantur, si non fieret contradictum, perpetuo possidendain; contradietores vero, si qui fuerint, contra ipsos, ad nostram citarent prae­sentiam ad terminum competentem. Tandem prae­dicli fideles nostri, Capitulum scilicet Waradicn. Ecclesiae , nobis rescripserunt in Iiaecverba: Ex­cellentissimo Domino suo, Ladislao, Dei gratia, illustri regi Hungariae, Capitulum Varadiensis Ec­clesiae, orationes in Domino pias et deuotas. lle­ceptis litteris Serenitatis Vestrae, homini Vestro, Petro , filio Chepani praedicto , discretum virum , Magistruin Ioannem Socium et Concanonicum no­strum pro testimonio adiunximus vice nostri, ad praemissa mandata vestra exequenda. Qui quidein lioino vester cum eodem testimonio nostro demum ad nos reuersus , praesente eodem nobis reci­tauit: Quod accessissent ad faciem praedictae pos­sessionis Zaward dictae, et omnibus vicinis eius­dem et commetaneis vocatis, et praesentibus ream­bulassent eamdem per veteres metas et iuxta eas­dem nouas metas erexissent, et ab vniuersis vicinis et commetaneis et aliis cuiusuis conditionis liomi­nibus illius districtus, scita exinde omnimoda veri­tate, quod ipsa eadem possessio sit et fuerit haere­ditaria praefatorum Hegun, et Gogan nullo con­tradictore, cum omnibus vtilitatibus et pertinen­tiis suis , idem liomo vester, praesente eodem te­stimonio nostro praefatam possessionem Zarwad dictain statuisset et assignasset memoratis liegun et Gogan, et eorum successoribus, prout ipsoruin haereditariam, perpetuo et irreuocabiliter possi­dendam, iuxta mandati Veslri iussionem." Nos ita-

Next

/
Oldalképek
Tartalom