Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Comaniae, Bulgariaeque Rex. Otrmibus Cliristi fidelibus , praesentem paginnm inspeeturis, salutem in eo , qui regibus dat salutem. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire , quod dilecti et fideJes noslri, Iohannes, Leunardus, Stephanus et Dwymus , Comites de Modrus , de Wegla, et de Wynodol, ad nostram praesentiam venientes , nos humiliter rogauerunt, vt confirmaremus eisdem nostro priuilegio ea omnia, quae Dominus Rex, karissimus Pater noster, Frederico, Bartholomaeo , et Gwydoni ComitiJiiis , Patribus eorum, et eisdem suo priuilegio confirmarat; quod quidem Priuilegium Domini regis, karissimi Patris nostri iidem Comites exhibuerunt in haec verba (vide sub Stephano ad an. 1270.) Nos igitur attendentes fidelitates et seruitia praescriptorum Comitum, quae nobis et Progenitoribus ob regiae Maiestatis reuerentiam impenderunt, et impendere poterunt in futurum, propter quae, sicut progenitores nostri , sic et nos volentes eisdem occurrere regio cum fauore , tenorem priuilegii supradicti, consideratis ipsorum et successorum suorum seruiciis, ratum habentes et accepturn, de verbo ad verl:>um praesentibus inseri faciendo, nobis in adulta aetate constitutis, de Baronum nostrorum consilio, duximus in omnibus et per omnia confirmandum; volentes praemissa omnia ;n ipsorum Iohannis, Leonardi, Stephani , Dwymi Comitum et heredum eorum potestate perpetuo duratura. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem praesentes eisdem, et per eos eorum liaeredibus, heredumque suecessoribus concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datuin per manus venerabilis viri, Magistri Nicolai , Albensis