Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1279. Idem Ladislaus Laurentio , Bano de Zeuri­no, possessionem suam Kendtelek, in Comitatu de Do­boka, Comiti Hench propinguo suo vendendi faculta­tem largitur. Nos Ladislaus, Dei gratia, Rex Hung. memo­riae commendantes significamus, quibus expedit, tenore praesentium, vniuersis, quod Laurentius Banus de Zeurino , filius quondam Laurentii Voy­•vvode, dilectus et fidelis noster, ad nostram acce­dens presentiam , a nobis petiuit humiliter suppli­cando, quod quamdam possessionem suam Kend­teluk vocatam, olim ad Comitatum de Doboka per­tinentem, quam idem Laurentius Woywoda, pater eius, a serenissimo Principe, Domino Bela , feli­cis recordacionis rege, auo nostro karissimo, aqui­siuerat, Comiti Hench, filio Brendelini de Rodna, rectori Castri Budensis, propinguiori suo, scilicet commetaneo, vendendi facultatem Jiberam praebe­remus; et licet successiuis temporum mutacionibus predicta possessio Kendteluk vocata ad diuersas manus fuisset deuoluta; tamen quia eandem pos­sessionem per prefatum Laurencium Voywodam pro magnis et fidelilxis suis obsequiis fuisse ac­quisitam , nec deJjebat collacio sibi facta de ea­dem aliqualiter retractari. Nos, qui ex officio suscepti regiminis debemus librare merita nego­ciorum, et iusta petencium votis acquiescere , pe­ticionem ipsius Laurencii Bani in hac parte du­ximus admittendam presertim , quia idem in paci­fica villae seu possessionis memorate constitutus fu­erat illa vice ; qui obtenta a nobis licentia liuius­modi coram nol^is personaliter comparendo, sepe dictam possessionem , Kendteluk vocatam , confes­sus est, se prefato Comiti Hench pro centum et 55 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom