Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
rum, el omnium Nobilium et ceterorum Cliristianorum, quae et quas hactenus iniuste et minus debite occuparunt, ac etiam tenuerunt; asserentes, eosdem Comanos et se esse paratos ad remittenda et restituenda , iuxta mandatum eiusdemDomini legati, omnia et singula supradicta. " Promittimus etiam sub sponsione fidei et praesliti iuramenti, ac obligationibus supra dictis, quod, vt praemissa omnia et quaecunque alia pro ampliatione lidei christianae, et ecclesiasticae libertatis, ac sublimatione regalis solii et statu pacilico regni nostri idem Venerandus Pater A. S. L. in conuocatione publica regni nostri , facienda XX. die post festum B. Ioannis JBaptist. duxerit ordinanda, acceptabimus , seruabimus , et attendi et seruari ab omnibus, nostrae ditioni subditis, firmiter faciemus. Quare omnia, videlicet tam articulos praenotatos, quam alia, quae in praefata conuocatione per ipsum D. Legatum fuerint ordinata et solemniter publicata , ad aeternam rei memoriam in nostris scriptis publicis , sub bulia aurea serialim redigi faciemus; ac sic redacta et bullata le^ato ,, ' D trademus et tradi faciemus praefato. Quod si praefatos Comanos ad praedicta et singula obseruanda ct implenda, exhortationibus, persuasionibus, rationibus et precibus forsitan inducere non possemus; recepitnus, promissimus et iurauimus, quod in congregatione praedicta contra dictos Comanos indicemus et faciemus exercilum generalem de regno et terris nostris, nobis subiectis, ad quem nostros et regni nostri inuitabimus, ac inuitari faciemus amicos, ad compeilendum eos per dictum exercitum et alios quoslibet vtiles modos brachio regiae potestatis, ad recipienda, facienda, ac etiam