Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

nam. Et vt principatum fidei in sacrosancta Pio­mana ecclesia consistere, eamdemque Christi tha­lamum, et Trinitatis hospitium luculentius demon­straret, non a se, vel ab alio, sed ab eadem Ro­mana Ecclesia, matre omnium et magistra, regni diadema reuelatione diuina meruit obtinere; vt ab ea , quasi quodam capite principali, dona sua in omne corpus diffunderet lux diuina, et exsortem se ministerii intelligeret esse diuini, qui a Petri soliditate recederet deuiando. Et quia nihil est, quod lumine clariore praefulgeat, quam in princi­pe recta fides; cupientes toto mentis annisu tento­ria fidei dominicae ampliare, eiusdem Sanctissimi Regis Stephani, progenitoris nostri , vestigiis pro modulo inhaerentes, vt in arcam Domini sub vni­tate fidei inter ceteros Comanorum multitudinem, pro parte charactere dominico insignitam, suscepto Baptismatis sacramento, quamuis adhuc in via mo­rum errantem, reliquam etiam partem a ritu pa­ganismi ad agnitionem Christianae fidei, mediante venerabili et sanctissimo Patre D. Philippo, Dei gr. episcopo Firmano , apostolicae sedis legato , eiusque sancto ministerio, Domini cooperante clementia, perducamus, quatenus coeleste regnum proficiat per terrenum, sollemniter promisimus et iurauimus ad sacrosancta Dei euangelia, in prae­sentia eiusdem vener. Patris, D. legati et omnium praelatorum et religiosorum virorum, et satrapa­rum nostrorum, qui aderant nunc praesentes. Pri­mo quidem iurauimus, quod fidem catholicam, et ecclesiasticam libertatem seruaremus ac teneremus, ac teneri faceremus et seruari in resrno nostro et o terris nobis subiectis quoque constitutiones et decreta sanctorum Regum, Progenitorum noslro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom