Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
liec Iudex noster, nec Curialis Comes ij>sius in eundo versus Gozd, vel redeundo descensum facere j)Osseut inter ipsos, vel familia eorumdem, aut nostra. Item quantum in liabila compositione ad~ uerse parti darent, tantumdem Iudici dare tene^ rentur; nec aliquis possessionatus ratione alicuius debiti deberet captiuari. Si quis vero ex ipsis contumacia ductus vsque septimum terminum iuri parere negligeret , penam eiusdem terrestris Comes iudicis nostri predicti recipere teneretur, et receptam ipsi Comiti nostro assignare; nec aliquis inter ipsos terrestris comes esse posset, nisi de communi consensu eorumdem; et euoluto termi110 anni terrestrem Comitatum renouandi haberent facultatem. Subiunxerunt etiam, quod nullus Collectorum Iobbagiones in cura eorum lobbagionum Castri existentes dicandi haberet optionem; nec ralione iudiciorum exercitus ipsos possemus aggrauare, nisi eadem collecta emergeretur per regnum supradictum. Curialis vcro Comes Zagrabiensis predictus nullo vnquam tempore posset descensum facere inter ipsos. Nos itaque auditis, et iutellectis libertatibus supradictis, volentes plenius certificari de eisdem, vniuersos nobiles regni quorum multitudo aderat copiosa, requisiuimus, qui vnanimiter retulerunt, quod iidem lobbagiones castri, a tempore, cuius non exstat memoria, in libertatibus predictis permansissent. Vnde nos per Nobiles regni certificati de bbertatibus supradictis , easdem, ne in futurum per quempiam possint irritari, presentibus duximus roborandas. In facti memoriam, et cautelam ampliorem , presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Zagrabiae in ascensione Domini. Anno ab Incar52 *