Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
quis, quibus apud idem castrum deguit ab antiquo, dedimus, donauimus et contulimus praedicto Magistro Emerico, et per eum suis haeredibus , haeredumque suorum successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Vt igitur buius nostrae donationis series et collationis robur obtineat perpetuae firmitatis, nec processu temporis possit vel debeat aliquatenus reuocari ; praesentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti, viri Magistri Nicolai, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXX. nono; regni autem nostri anno VII." E Coll. Uipl. Dan. Cornides Tom. VIf. s. pag. A. Ch. 1279. Idem Ladislaus Mihud Bano , fdio Comitis Mihuct, recensitis insignibus eius meritis, terras iri Cornitatu de Zala ab auo suo Bela collatas , nouiter confert. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus , praesentes lilteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod cum Mikud , filius Comitis Mikud , dilectus et fidelis noster, Domino Belae, auo nostro charissimo , serenissimo llegi Hungariae , clarae recordationis, multa et quam plurimum opportuna fidelitatis seruitia exhibuisset; quae, cum propter sui multitudinem per singula toediosum sit enarrari ; nihilominus tamen aliqua potiora de suis fidelitatibus, et seruitiis in praesentibus decreuimus annotari. Quod