Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
villarum predictarum fecimus introduci. Villam autem Daman (Domanyocz) quam prius eidem Comiti Polan contuleramus, quum admodum vitilis et commoda ca-stro nostro Scepus racione sue vicinitatis censeatur, ab eodem Polan Comite reuocamus pro vsu ipsius caslri nostri et seruicio reseruantes; pro huius commutatione predictam vil]am Pokaj contulimus, vt superius est expressum. Vt igitur nostre donacionis et collacionis series perpetue firmitatis robore fulciatur , nec processu temporis valeat in irrilum reuocari, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri inunimine roboratas. Datum per manus Venerabilis M. Iohannis , Doctoris decretorum, Prepositi Budensis, Colocensis ecclesiae electi, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno DominiMillesimo, ducentesimo , septuagesimo octauo , VI. Idus Octobris, Regni autem nostri anno VII." Ex autographo Tabularii Familiae Berzevitzianae Bardossy Suppl. p. 128. sqq. Katona Tom. VI. p. 764. sqq. Altum de his apud Scriptores nostros silentium ; Tinion ad annum 1273. subobscure adnotauit: Seditio, inquit in Hungaria dural; Magistri Vgrini, laesae Maiestatis rei , pars fortunarum datnr Comiti Wallero de Castro Budensi; Lorandi, Marci filii, cuidam monasterio" Vgrinus idem ne cum Geigeu an alter?? Ooman nunc Domanyocz vei Oomanfalua. A. Ch. 1278. Idem Ladislaus Petro et yllexandro, filiis Michaelis de Mishoucz , possessionem Gregurfelde confert. Nos Ladislaus, Dei gratia rex Hungariae, memoriae commendantes significamus vniuersis : Quod quia Petrus et Alexander, filii Michaelis de Miskouch nobis in exercitu nostro, quein contra Re-