Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1278. Ladislaus Chunus Comiti Folano et Ricolpho fratri eius ob insignia ipsorum in recuperatis Iaurinensi ac Scepusiensi castris merita, villas Farkasfalua et Pokaj, confert. Ladislaus , Dei gralia , Uungariae, Dalraatiae, Croaciae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex. Vniuersis Christi fidelibus salutem in eo, qui regibus dat salutem. Inter laudes in throno residentis tamquam sidus irradiat et luce clarius illucescit, recensere merita subiectorum, fidelitates agnoscere deuotorum ac remuneracionis lance virtutum premia merentibus elargiri. Nihil enim tam conuenit equitati, quam fidelitalis in stadio decurrentes, obtento brauio certaminis non fraudari. Proinde vniuersorum noticie presencium serie declaramus, quod considerantes regie circumspectionis oculis grata fidelitatum obsequia, et seruicia graciosa, fidelium nostrorum , Comitis Polan et Ricolphi, fratris sui de Scejms, que iugiter nobis, in tenera constitutis aetate, famulati in diuersis et arduis negociis regni nostri , certo experimento impenderunt infallibilibus argumentis, dum idem Comes Polan sub castro Iauriensi, quum eiusdem castri recuperacioni, de manu hostili operam prestaremus, deferendo Vexillum nostrae serenitatis, cuius industriam et expertam probitatem ad id exercendum ministerium eligendam duxerimus, grande vulnus accepit, cuius cicatrix, debilitata ipsius manu, impedito suo officio naturali, contractis digitis representat; Ricolphus vero, frater eius, letalis plage saucia in suo corpore supportauit. Attendentes specialiter, quod, quum Gergeu , filius Pauli, nequicie inflatus spiritu , nostre rebellaret celsitudini, vastitates