Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

omnesapud nos capti aut mortui reraanseruiit. Licet autem praedictus militum suorum agmina dissipata videret, seque fere ab omnibus derelictum j adliuc tamen victricibus signis nostris cedere noluit; sed more et animo giganteo, virtute mirabili se defen­dit; donec quidam ex nostris militibus ipsum mor­taliter vulneratum vna cum dextrario deiecerunt. Tum demum ille rex magnilicus cum victoria vi­tam perdidit, quem non nostrae potentiae fortitu­do, sed Dei excelsi dextera, caussam nostram mi­sericorditer iudicans , interemit. Nos igitur haec et alia beneficia ab eo, qui eadem nobis contulit, hu­militer cognoscentes, et ad laudem et gloriam sui sanctissimi nominis referentes, ad omne illud, quod gratum Altissimo, Dei filio, Iesu Christo, esse sci­uerimus , deuotiori promtitudine nostram sollici­tudinem conuertemus. " Apud Hergott. vol. III. Tom. II. P. II. p. 484. Han­siz. German. sacra Tom. II. p. 388. Katona Tomo VII. p. 753. sqq. A. Ch. 1278. Idem Rndolplius eiusdem argumenti dat lille­ras ad quemdam Principem. Quantis opprobriis et probrosis iniuriis inde­sinens reip. disturbator quondam Ottocarus, rex Boemiae illustris , nos impulerit, vt ad eius cona­tus nefarios refrenandos manum nostrae potentiae leuaremus, nemo te nouit melius; nemo viditaper­tius, quam tu, princeps carissime, qui conspira­tiones, quas idem rex aduersus nostram salutem fecerat; insidiarum iacula, quae tetenderat, la­queos, quos absconderat, non ignoras. Et quo­niam de torrente tanti discriminis aliquando no­biscum laqueos, amaritudiriis haustus felleos acce-

Next

/
Oldalképek
Tartalom