Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

nostras et vestras iniurias, quae quibusdam indiui­duis nexibus vniuntur, contra communem hostem imperii Romani et regni Vngariae, veslram poten­tiam tam potenter et magnanimiter excitastis , non sufficit lingua depromere, vel scribentis calamus dignis concedentiis exarare. Propter quod in diui ­nae laudis praeconium Organi nostri iubilum attol­Jentes, ad vberiores, quas possumus , regiae cel­situdinis grates et gratias inclinamus; magnopere pollicendo, quod nunquam vllius hostiiitatis ad-r uersitas pacta vobis indissociabilia foedera poterit aliqualiter incuruare; quia caussam vestram in omnibus proprie propriain reputemus. Ecce igitur nuncios nostros solemnes ad praesentiam Vestram de latere nostro transmittimus, vt vobiscum prouide tractent et ordinent; qualiter nobis et vobis vltra sit magnificentius et consultius procedendum; quo­tamen omnino dispositioni Vestrae relinquimus, cuius nutui nostra desideria coaptamus; et, si for­tassis vestrae regali prudentiae videatur expediens, quod cum ipsis nunciis nostris ad nos discretos nuncios vestros de vestro latere destinetis; id val­de gratum habebimus; eos, qua decebit, beneuo­lentia recepturi, et ad vos cum expeditione gratu­ita remissuri." Ibidem p. 417. Katona Toni. VI t. p. 742. spq. Con­flictus hic initus fuit A. 1278. 26. Augusti. A. Ch. 1278. Idem Rudolphus balli contia Ottocarum ge­sti seriem Nicolao PP. III perscribit. Intimandum fore crediinus apostolicae sancti­tati, quis-euentus finiuerit litem illam, qua quon­dam illustris Rex Boemiae , infatigabilis reip. fati­gator, nostraeque salutis et vitae notorius perse-

Next

/
Oldalképek
Tartalom