Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
am et immaeulatae fidei iufallibilem vei itatem: nec non vt a modo discernamus ab aliis, quid de vobis praesumere debeamus, quum vestrae fidei certitudo, apud nos fidis operibus sit probata. Meruit quoque iuuenilis animi vestri valida fortitudo, vt, dum de nostris fautoribus et amicis late nobiscum conferimus, vos aliis omnibus praeferendum, prae ceteris diligamus. Et licet dilectus nobis , quondam N. illustris , filiae nostrae s p o nsus, vt dicitur, cursu, proh dolor ! nimis praecipiti, viam transiuerit breuis vitae; nostrae tamen societatis et amicitiae, vobiscum initae, fundamentum immobile , dum vixerimus, permanebit. De quo, fili et amice carissime, cerla vobis sit et indubitabilis certiludo. Sane viri religiosi , vtique vestri honoris feruidi zelatores, de processu nostro , in regno Bohemiae habito, clare vos instruent, in quorum praesentia ven. Olomucensis episcopus et quidam Barones Morauiae nobis et liomano imperio fidelitatis homagia praestiterunt. Quamuis autem , facile nobis esset tam regnum , quam pueros extremae subiicere vastitati; multis tamen salubrius et Deo gratius videbatur, vt ad veslrum et nostrum propositum consequeudum, sine tot hominum et maxime puerorum perpetuo exterminio veniremus. Nec dubitet regia Celsitudo, quod siue fiat siue deliciat vobis dicta assignalio jjuerorum (obsidum) vestrum in liac parte negocium fideli constantia, sicut nostrum proprium prosequemur. Et quia quidam Bohemi Nobiles a vestris Baronibus detinentur , per quos posset rerum Vestrarum restitutio de facili promoueri; serenitati Vestrae consulimus et ex animo supplicamus, quatenus pro liberatione quatuor persona-