Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

nos contingeret prosilire; ideo Vestra nobis por­recta petitio pro dicto N. ad praesens est effectu frustrata ; quae vtique mentem regiam displicentiae spiritu non perturbet, quum sint, f vt nostis agen­dorum processus huiusmodi aequis trutinandi iudi­ciis et maturis examinandi consiliis et exactis, ne possit mutabilitatis et inconst&ntiae argui praesiden­tia principalis. Verum tamen ad Vestrae gloriae titulos attollendos tam feruidae geriinus inconcus­sae sinceritatis affectum, vt, quod libuerit vobis et nobis super hoc in beneuolentiae singularis vbe­ri aflluentia , quantum sine iuris possumus iniuria, velimus libenter et liberaliter aspirare. " Ex MSS. Prayanis Katona Tom VIT. p. 733. Litterae hae, ac sequentes excerptae sunt e Lambacherii demon­stratione iuris seu tituli Rudolli Haubspurgici edita in 4. Lips/ae, quae in Bibliotheca nostra desideratur. A. Ch. 1278. Idem Rudolplms , quid ralione foederis con­tra Ottocarum Bohemiae regem Jieri velit, Ladislao R. H. notificat. Quum inter reges Orbis et principes aflinitatis, interdum et amicitiae foedera con­trahuntur; tanto maioris inter eosdem affectionis vnio debet merito suboriri , quanto maiores aliis , in celsioribus positi sunt speculis dignitatum, vir­tutum inferioribus debent exempla disserere; quan­toque per vnanimes voluntates ipsorum pax firini­or crescit in populis, ampliantur honores alteru­trum, et suorum roborantur in posterum iura re­gnorum. Sane contracta* feliciter inter nos iam pridem alternae connexitatis idemtitas sic reuera est inexstinguibiliter in nostris radicata praecor­diis, sic in intimis nostri cordis affectibus est fir-

Next

/
Oldalképek
Tartalom