Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
quam emtitiae , ratione liobilitatis suae , iuxta regni nostri consuetudinem approbatam , ad manus nostras fuissent deuolutae, et nos temporis illius curriculo in tenerrimae aetate pueritiae fuissemus constituti, et Barones regni nostri diuisis inter se possessionibus praedictis, iuxta suae voluntatis libitum easdem occupassent; verum tamen superna gratia inspirante , prosperisque successibus, vita comite affluerent abundantibus, ad regni nostri gubernacula feliciter peruenimus; et quia dictae possessiones cuiuslibet donacionis, seu certae scientiae nostrae ad possidendum exordium non sumserunt, easdem a quolibet , tamquam per subreptionem possessas, duximus penitus et. omnino auferendas. Nos igitur illum Deum , qui coeli ambitum sua circuit sapientia, et profundum abissi sua penetrauit virtute , et in cuius manu cor regis est, prae oculis habentes , quamdam possessionem de praedictis possessionibus Nicolai, videlicet filii Ioannis , et Ioannis fratris sui , praedictorum in Pomaz, sub sylua Pilis existentem , iure liaereditario per eos possessam , exceptam, et excisam Dominae Elisabeth, charissimae sorori nostrae et Priorissae, ac reliquis sororibus Ordinis fratrum Praedicatorum de insula Gloriosae, Creatori omnium et suae matri illibatae iugiter famulantibus, cum terra arabili culta et inculta, vineis, locis vinearum, foenetis, syluis , et nemoribus, ac aliis vtilitatibus et pertinentiis suis , prout iidem possidebant , et cum duobus seruis Zuda nomine et Petro, fdio Ziget, nec non filiis eorum procreatis , et in futurum procreandis, regalis magnificentiae iure , perpetuo et irreuocabiliter du vimus conferendam; omnibus sub pallio simulationis di-