Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

menter concessas, infringi valeant, aut in nilii­lum reuocari, sed ipso titulo libertatis , et ea au­ctoritate congaudeant, quibus secundum continen­tiam priuilegiorum scilicet scriptorum, secundum bonam et laudabilem consuetudiriem vsque inodo suntgauisi, maxime tamen institutionis glorioso­rum Progenitorum nostrorum magno praeiudicio, nullatenus intendamus rumpere; seu malo ingenio violare. Et quia authentiea sigilla riostra propter absentiam Magistri Thomae praepositi Albensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii , electi Bachiensis, penes nos non habuimus, in robur perpetuae fir­mifatis praesentes concessimuslitteras annuio nostro consignatas. Dati m Anno Domini MCC. Septua­gesimo Octauo. In Temesvar, in quindenis beati Georgii Martyris, regni autem nostri an. septimo." F.x Tabulario Ciuitatis Karponensis, ji Cli. 1278. Idem Ladislaus priuilegium Sttphani V. qua populis monialium B. M. V. de insula immunitatem ab ornnibus colleclis donauit , conjirmat. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Gailiciae, Lodomeriae, Comaniae , Bulgariaeque Rex. Omnibus, quibus praesentes ostenduntur, salutem in Domino sem­piternam. Vniuersorum notitiae praesentibus fieri volumus manifestum , quod Petrus et Marcellus Comites ofliciales Sororum de insula Virginis glo­riosae, ad nostram accedentes praesentiam, exhi­buerunt nobis priuilegium charissimi Patris nostri Stephani, illustris regis Hungariae, felicis recor­dationis super relaxatione collectarum populorum eorumdem confectam, petentes cum instantia, vt

Next

/
Oldalképek
Tartalom