Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

uotionis consideratione , quam ad gloriosam Dei genilricem, quae cuique fidelium. nouercari non nouit , habemus , benignissime inducti , insulam supra Danubio, circa veterem Budam existentem, quae quondam insula leporum vulgariter , nunc autem insula Beatae Virginis Mariae nuncupatur , exceptis claustris, et septis fratrum minorum, et fratrum Ordinis Praemonstratensium de mona­slerio B. Michaelis, ac castro Cruciferorum do­mus hospitalis , et castro, turri, ac domibus Ar­chiepiscopatus Strigoniensis, in eadem insula con­stitutis , cum muris , terris , et aliis vtilitatibus dedimus , donauimus, et concessimus Dominae Eli­sabethae , charissimae sorori nostrae , ac omnibus Dominabus sororibus , videlicet monasterii B. Vir­ginis in eadein insula iugiter Deo famulantibus , summo desiderio et affectu; volentes et conceden­tes, quod a modo tam ipsum monasterium Virgi­nis intemeratae, quam vniuersae religiosae soro res, in eode.n feliciter degentes, collatione hu­ius insulae, per nos regaliter factae, secure et il­libate gaudeant et fruantur; non obstantibus litte­ris seu aliis instrumentis , si quae tam Praedecesso­rum nostrorurn, illustrium Regum Hungariae, quam nostris temporibus quomodolibet processe­runt , vel in posterum emanarent; quas et quae auctoritate praesentium. , ne praemissae collalioni nostrae praeiudicium generent vel grauamen , re­uocamus, cassamus et .pariter irritamus. In cuius rei memoriam , firmitatemque perpetuam , prae­sentes concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri robore communitas. Datum per manus venerabi­lis viri, Magistri Thomae, Albensis Ecclesiae ele­cti, aulae nostrae Vice-Canceilarii, dilecli el ii-

Next

/
Oldalképek
Tartalom