Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tionis. Omnibus in comitatu Soproniensi constitu­tis, quibus praesentes ostenduntur, salutem, et Gra • tiam: cum charissimus Pater noster, Rex Stepha­nus, felicis recordationis, vigesimam decimarum in toto Comitatu Soproniensi contulerit Abbati et fratribus de monte S. Mariae, suo priuilegio ro­borando, nosque eamdem collationem confirmaui­mus nostro priuilegio; fidelitati Yestrae manda­mus , firmiter praecipiendo, et districte , quate­nus ipsam Vigesimam decimarum homini Abbatis et fratrum praedictorum sine damno et contradi­ctione aliqua dare et persoluere debeatis, aliud fa­cere nullatenus praesumentes; cum nihil diminue­re velimus de prouentibus Abbatis, et fratrum praedictorum. Volumus, quod nullus aliquid de tota vicesima ausu temerario sibi audeat retinere, vel aliquatenus reseruare. Datum Budae, feria quinta post festum Mathaei, Apostoli proxima. Anno Domini Millesimo, Ducentesimo Septuagesi­mo secundo." Originales in archiuo Camerali, MSS. Heuenesi Tom. 00. nro LHI. p. 79 — 80. A. Ch. 1272. Idern Ladislaus donationales Patris sui Ale­xio et filiis concessas , confirmat. Ladislaus, Dei gracia, Vngarie, Dalmacie, Cro­acie, Rame, Seruie, Lodomerie, Cumanie, Bulga­rieque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesen­tem paginam inspecturis, salutem in omnium salua­tore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam Alexius , filius Andreae, de Sarus, Alexander, Marcus et Moch , filii eiusdem Alexii; Benedictus, frater ipsius, ac Lodomerius, frater

Next

/
Oldalképek
Tartalom