Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Budensis, Praepositi , significamus omnibus praesentium per tenorem, quod nos in praesentia Domini Rudolfi, Dei gratia, regis Romanorum, semper Augusti, personaliter constituti, tamquam nuncii et procuratores dati, constituti, et ordinati a Domino nostro L. Dei gracia , illustri rege Hungarie, cum legitimo mandato et sufficienti iurauimus modo debito in animam Domini nostri regis Hungarie, corporali prestito iuramento, vt litteras sub eiusdem Domini nostri Regis , et Principum, ac Baronum suorum, videlicet Archiepiscoporum, episcoporum, et aliorum ecclesiasticorum prelatorum, et laicorum, qui tunc presentes aderant , sigillis communitas concederet nunciis et procuratoribus predicti Domini regis Romanorum ad eyndem Dominum nostrum regem, ad hoc specialiter destinatis, sub eadem forma, quam littere predicti regis Romanorum sub sigillis suo et Principum ac Baronum suorum communite continent, daret, concederet, et traderet verbis competenter transmutatis, seruato eodeni per omnia intellectu , et quod jdem Dominus noster Rex , et Principes ac Barones sui , consimile, sicut rex Romanorum prestabunt per omnia saeramentum. Litterarum autem supra dicti Domini R. Romanorum regis tenor est talis: Rudolphus, Dei gracia, Romanorum Rex semper Augustus, omtiibus Christi fidelibus , presentes litteras inspecturis , salutem et omne bonum. Diuina prouidentia , qtie in sui dispositione non fallitur, potissimum inter cetera fedu^ htfmani generis in publiee vtilitatis obseruanml^T^qua Deuscolitur, vnion^ndissolubili per pacem, que est vinculum karitatis, corroborari voluit et inuiolabiliter ef ineuellibiliter mutua