Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ohsel-uato. Vt igitur huius liostrae donationis serics robur perpetuae firmitatis obtineat, praesentes con­cessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimino roboratas. Datum per manus magistri Demetry, Praepositi Albensis, Domini Papae Capellani et Subdiaconi, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXVII. regni autem nostri anno quinto." Ibidem p. 452. et sq. A. Ch. 1277. Idem Ladislaus grandia Tiriothei Zagrabi­ensis Episcopi rnerita remuneraturus, eidem, succes­soribusque suis Comitatum Gerzencze, hodie Berzen­cze, confert. Ladislaus — Etsi quibuslibet coronae regiae fidelibus et deuotis aperire debemus muni­ficentiae nostrae manus; illis tamen, et maxime praelatis, Ecclesiarum tenemur ardentius et speci­alius raspondere, quos videmus nostris et regni nostri negociis insistere fideliter et deuote; et prae­sertim cum per hoc et honor accrescat regius, et salus attendatur animarum. Proinde ad vniuerso­rum notitiam harum serie volumus peruenire, quod gratam et commendabilem fidelitatem et meri­toria ac multiplicia obsequia ven. Palris Timothei, miseratione diuina, episcopi Zagrabiensis, dilecti et fidelis nostri, quibus in regni nostri negociis ei coram nostrae maieslatis oculis absque aliquo of­fensionis scrupulo studuit multipliciter complacere, attendentes, volentesque ob hoc eidem dignae re­munerationis beneficio complacere; licet respectu eius, quod ad praesens sibi conferimus, potiora mereretur ; in aliqualem lamen recompensa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom