Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch: 1276. PctiTiS jEpiscopus Trafisylucmiae testatur, in silua Filesd munitionem ita aedificaturum , vt iili^ us proprietas Capitulo suo permaneat , et vacante episcopatu munitio ipsa ad capilulum , tanquam fundi proprietarium, deuoluatur. Nos Petrus, miseracione diuina, episcoptis Transiluanus. Significamus, quibus expedit, vniuersis, presencium per tenorem, quod Capituluin Ecclesie nostre Transiluane quemdam montem, in silua capituli, Fjless vocata, suum, ad instantiam et petitionem nostram, ad faciendam munitionem in ipso, non realiter, sed personaliter, vsque ad vitam nostram, seu quamdiu ipsum episCopatum obtinebimus Transiluanum, ex communi concessit consilio et vnanimi voluntate eo modo, quo nos ipsam munitionem propriis nostris expensis faciemus et eam obtinebimus, quamdiu episcopatum habuerimusTransiluanum, proprietate seinper ipsi capitulo remanente ; sed quamprimum ipse episcopatus qualicunque casu a nobis vacauerit vel vacare contigerit; munitio, seu edilicacio omnis, quam in ipso monte medio tempore fieri fecerimus, cum proprietate, que semper ipsorum fuit et est, et esse debet, cum omni vtilitate ad ipsum Capitulmn iure perpetuo deuoluetur, absque aliqua impositione iuris episcopalis irreuocabiliter possidendi, quum nichil iuris vacatione episcopatus habeamus, vel habuerimus in monte sepe dicto. Vt igitur haec concessio, seu edificacio nmnicionis in monte ipso non possit ipsi Capitulo preiudicium aliquod generare; nos presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum Albe in octauis Apostolorum Philippi et Iaco-