Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

gariae partibus excellentia et praerogatiua priuile ­gii specialis; demum exigente diri temporis praui tate, Ecclesia ipsa, aduersitatum procellis saeuius concussa, ad exinanitionem virtutis extremae, et quasi ad irreparabilis desolationis discrimen , mali­gnorum incursibus, miserabiliter est perducta. Pro­pter quod nos, eidem Ecclesiae, tamquam capiti liostro praecipuo, charitai ;ue, \t debuimus con­dolentes, et ipsius excidium nostrum proprium reputantes, praedictae Strigoniensi Ecclesiae duas villas nostras, Sermen vocatas, ad nos et eccle­siam nostram in spiritualibus et temporalibus per­tinentes, cum omnibus decimis, iuribus, posses­sionibus, vineis, pertinentiis, et aliis vtilitatibus ; item cum decimis etiam omnibus duarum ecclesi­arum parochialium, scilicet de Wylle, et de Thol­nuk, Wesprimiensis Dioecesis, ac capellis ipsa­rum villarum, a lege iurisdictionis et dioecesana prorsus exemtis et in ius Strigoniensis Ecclesiae pleno iure transfusis; quas quidem villas et iura quae ipsi Ecclesiae Strigoniensi sunt in proximo contigua, etvicina, cessimus, dedimus, tradidi­mus ab ea irrefragabiliter possidenda , in perpetu­um mero iure. Dominus autem Keuerendissimus D. gr. S. Strigoniensis ecclesiae electus, eiusdem­qLie loci comes perpetuLis, de praepositi et capi­tuli sui Strigonien. beneplacito , consilio et assen­su , afllictioni et desolationi nostrae , et Ecclesiae Yesprimi.ensis qLiibiis vna cum ipsis eidem sustinu­imus — condolentes, et e conuerso eidem Eccle­siae nostrae Tychoniensem Ecclesiam Yespri­miensis Diaecesis, ad Strigoniensem Ecclesiam im­mediate in spiritualibus et temporalibus pertinen­tem, ac Ecclesiae nostrae Vesprimiensi contiguam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom