Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
suseipietis episcopo, si taraen catholicus fuerit, et gratiara et coraraunionera sacro sanctae Roraanae sedis habuerit, et ea vobis voluerit sine prauitate aliqua exhibere. Praeterea inhibemus insuper, vt infra fines Parochiae vestrae, si eam habetis, nuli]us sine assensu Dioecesani Episcopi, capellam , siue oratorium de nouo construere audeat, saluis priuilegiis Romanorum Pontificum. Ad haec nouas et indebitas exactiones ab Archiepiscopis et Epi-=scopis , Archidiaconis seu Diaconis, aliisqe omnibus Ecclesiasticis, secularibusue personis a vobis omnibus omnino fieri prohibemus ; sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decreuimus: inter eorum ditionem extremae voluntati , qui se illic se]>eliri deliberauerit, nisi forte excommunicati, et interdicti sint, aut etiam publice vsuram exercuel int, nullus obsistat; salua tamen iustitia illaruin ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora afferuntur. Decimas praeterea et possessiones ad ius ecclesiarum A restrarum spectantes, quae a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi sit vobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte vero te, nunc eius loci Priorissa vel earum aliqua, quae ti-. bi successerit, nulla ibi, qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores comrauni consensu, vel earum maior pars consilii sanioris, si ad eas duntaxat Priorissae spectat electio, secundum Deum, et S. Augustini regulam prouiderint eligendam — — — Praeterea ea quoque — — paterna in posterum solicitudine prouidere volentes, authoritate apostolica prohibemus, vt intra clausuras locorum, seu Grangiarum vestrarum, nullus rapinam, seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, homi-