Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ritis recolendae memoriae Margaritae Virginis, so­roris, seu sanctimonialis monasterii Yirginis glorio­sae de insula Danuhii , Ordinis Praedicatorum $ Vesprimien. diaecesis, cuius corpus in eodem mo­nasterio requiescit, tot et tanta miracula operetur, quod ipsius inter ceteros non inuocare suflfragia sit indignum ; ipsam aggregare sanctorum catalogo di­gnaretur. Verum, licet quos honorat diuina di­gnatio, humana deuotio promto alfectu debeat ho­norare; quia tamen prouiden-ia praeduce, prae­decessorem festinum, incertum et lentum ince­dere decebat in dubiis, vt procederet tramite tu­liori, bonae memoriae Archiepiscopo Strigoniensi (Philippo)et venerabili fratri nostro, episcopo Va­ciensi , ac dilecto filio, abbati de Baccon, Ordin. Cistereiensis, praedictae diaecesis , suis sub certa forma dedit iitteris in mandatis, Vt de veritate morum et virtute signorum, operibus videlicet ipsius et miraculis, secundum datam eis a Deo prudentiam, et interrogatoria, quae ipsis sub bulla sua dictus praedecessor interclusa trans­misit, diligentius inquirentes, sibi, quae inueni­rent , per suas litteras, apostolicarum litterarum seriem continentes, fideliter intimarent. Deinde autem, dicto Archiepiscopo , re ad haec integra permanente, naturae debitum persoluente, memo-» ratus praedecessor venerabilem fratrem nostrum, Varadiensem Episcopum (Lodomerium) in huius­modi negocio subrogauit. Iidem vero episcopi et abbas, ad inquirendum super iis processum haben­tes, inquisitionem, quam super hoc fecerunt, ei­dem praedecessori remittere suis interclusam lit­teris curauerunt. Sed quia per inqttisitionem ipsam de praemissis plena instructio non polerat proue-

Next

/
Oldalképek
Tartalom