Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

mus conferendam perpetuo, irrelragabiliter possi­dendam. In cuius rei memoriam ete. Datum j»er manus ven. viri, Magistri Benedicti, Sancte Stri­goniensis Ecclesie electi, Prepositi Budensis, aule nostre Vice-Cancellarii — — anno Domini M. CCLXX. sexto. XIV. Kalend. Decembris. Indi­ctione IV. regni autem nostri anno V. " Ex autographo eruit Katona Toin. VIII. m Praef. sl. Ch. 1276. Ladislaus, Praepositus Strigoniensis, a Pau­lo filio Comitis Salomonis de Lecl, Beem, filium Ma­raz , in plenam posilum fuisse libertatem attestatur. Magister Ladislaus, Praepositus; et capitulum Ecclesiae Strigoniensis. QmniKus praesentes litte­ras inspecturis, salutem in Domino. Ad vniuerso­rum notitiam tenore praesencium volumus perue­nire: Quod Paulus, lilius Comitis Salomonis de Leel, pro se et sicut dixit, pro ISicoIao, Stepha­110 , lacobo, Salomone, Farcasio , et Benaldo, ae Petro, fratribus suis, coram nobis constitutis di­xit: Quod cum ipsum eo tempore, quo inter Do­minurn nostrum Ladislaum, illustrein regem Ilun­garie ex vna parte; et Dominuin Ottokarum. re­gem Boemie ex altera, guerrarum discrimina orta fuerant, per Theotonicos captiuari contigisset; el; tam ipse, quam fratres sui predicti, vrgente hu­iusmodi necessitate redemtionis ipsius, quamdam possessionem eorum pro quadatn summa pccunie, pignori obligassent, nunc ipse Paulus et fratres sui pro remedio animarum suarum quetndam liberti­num eorum, Beze vocatum , filium videlicet Ma­raz, libertini ipsorum manumiserint; receptis ni­chilominus a predicto Maraz, palre prefati Beze;

Next

/
Oldalképek
Tartalom